

Epistola II ad Thessalonicenses*
Caput 3: Versus 7
Scitis quomodo oporteat nos imitari.Et cum illi haec non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.